HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CIII: De schismate orto inter Judaeos ex industria Pauli

#Act. XXII#Act. XXIII#Exod. XXII#Philipp. III

Postera autem die volens scire diligentius causam accusationis Pauli, solvit eum, et jussit convenire sacerdotes ad concilium. Et producens Paulum, statuit eum inter eos. Et coepit Paulus palam loqui consilio: Viri fratres, inquit, ego omni conscientia bona conversatus sum apud Deum, usque in hodiernum diem. Et statim princeps sacerdotum Ananias praecepit astantibus, ut percuterent os ejus, quasi impudenter gloriantis. Ad quem Paulus: Percutiet te Deus, paries dealbate. Quasi dicat: Vindicabit in te Deus, o hypocrita, quia cum sedeas super cathedram Moysi, quasi secundum legem videris judicare, et judicas contra legem, quia cum me reputes blasphemum, non me judicas legis ordine, quae praecipit blasphemum extra castra educi, et eductum ab omni populo lapidari. Vel forte prophetavit Paulus de abolitione sacerdotii Judaeorum, dicens: Percutiet te Deus, quasi dicat: Destruet te Deus, et sacerdotium tuum, sacerdotium scilicet Judaeorum. Tunc qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis? tunc Paulus ait: Nesciebam, fratres, principem esse sacerdotum; revera si hoc scirem, reus essem. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. Vel quasi mystice ait se nescire, id est sacerdotium Judaeorum reprobatum esse, quia licet noverit hunc non esse vere principem sacerdotum, tamen temperate respondet, instruens alios, ut modestius se haberent erga praelatos suos. Tunc timens Paulus impetum Judaeorum, excogitavit, quomodo moveret schisma inter eos. Et cum praesentes essent Pharisaei et Sadducaei, coram omnibus professus est se esse de secta Pharisaeorum, ut ita conciliaret sibi animos eorum, et eorum beneficio evaderet manus aliorum. Et cum professus esset, facta est dissensio magna inter Pharisaeos et Sadducaeos.